- HYLLUS
- HYLLUSfil. Herculis ex Deianira, qui Iolem, patre mortuo, Herod. l. 7. c. 204. l. 8. c. 13. et Strabo l. 9. p. 427. uxorem duxit, ex ea pater Iolae. Ovid. Met. l. 9. v. 279. Ep. Heriod. 9. v. ult.Hic postea cum ceteris fratribus, qui ex Hercule superstites fuêre, ab Eurystheo, fil. Stheneli Mycenarum Regis de quo suo loco, e Peloponneso pulsus, Athenas confugit, ibique Misericordiae templum condidit, quod et accepti ab Atheniensibus beneficii testimonium, et miseris in posterum asylum esset, et profugium. inde Pelopidas, qui exactis sic Heraclidis Peloponnesum obtinueraut, invasit quidem, sed grassante peste remigravit, et Apollinem de reditu percunctatus, responsum accepit, περιμείναν τις τὸν τρίτον καρπὸν κατέρχεςθαι, Tertium fructum exspectandum esse, Apollo. Biblioth. l. 2. Post triennium igitur, congressuris in Isthmo copiis, Hyllus quemlibet hostium ad singulare certamen provocavit, eâ conditione, si vinceret Hyllus, ut Heraclidae in paterna reverterentur; sin victus esset, Heraclidae retro cederent, neque intra Annos 100. ut habet Herod. l. 9. c. 26. vel melius 50. ut Diod. Sic. l. 4. in Peloponnesum redirent. Tum Echemus Tegeatarum Rex conditionem acceipt, Hyllumque singulari pugnâ interemit. Quo facto Heraclidae regressi sunt Tetrapolim Doriensium, iuxta montem Oetam, cuius Rex Aegimus regno eiectus, ab Hercule restitutus fuerat, et beneficii memor Hyllum adoptaverat, qui regnum susceptum ad posteros transmisit Strabo l. 9. Atque hinc Heraclidae reditum in Peloponnesum parabant: cum Doriensibus enim in unum corpus coaluêrunt. Quae causa quod Pindar. iunctim celebarat ἀλκᾶντας Η᾿ρακλέους ἐκγόνους, Αἰγιμιοῦ τε. Pyth, Ode 5. qui Aegimus cum duos haberet filios, Dimanta et Pamphylum; inde tres φυλαὶ Doriensium, Δυμᾶνες, πάμφυλοι et Υ῾λλεῖς, Steph. in Δυμᾶν. Atque haec ante bellum Troianum gesta. Hyllo successit fil. Cleodaeus. Hyllus, alius Herculis fil. ex Melita Aegaei fluv. filia, a quo populi Hyllienses. Est et fluv. Lydiae in Hermum influens, Strabo l. 12. p. 554. et Liv. Phrygius dictus. l. 37. c. 38.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.